monumenta.ch > Plinius > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 105
{XXXI} E diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum Sardibus reperta est; laudatissimae circa Babylona. cum lapidicinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc metallum apud Persas defecisse tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in Paro et Asso; in India trium generum: rubrae et quas pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt.